Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 5: Versus 20

Lex autem,etc. Ostenderat Christum dimittere omnia peccata tam originalia quam actualia: hic addit quod et a peccato legis liberat, id est praevaricatione, ut Judaei Christo magis sint obnoxii; quasi dicat: Prima est justificatio, lex autem latenter intravit.AMBR.Dicit hic Apostolus quid provenerit data lege, etc., usque ad Deus omnia dimisit.Lex autem subintravit.Natis in peccatis datur lex ad domandam superbiam quasi: Non deest qui jubeat, sed deest qui impleat, quia in peccato natus implere non potest: ideo natus est Christus, id est gratia quae sanaret.Ut abundaret delictum.Ut scilicet qui in sordibus erat praevaricando magis sordesceret, ut mediocris paedagogum haberet, perfectus signum, et durus sentiret flagellum.Superabundavit.Quia et gratia Christi etiam his proficit quos diabolus vincere non potuit: et quia peccatum ad tempus regnavit, gratia in aeternum.
(* Traductions européennes)